monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 2, 8
(Divisio. *** sic divisit: an filius abdicari possit propter id, quod per)mittente lege fecit. nemo, (inquit), in eadem re et habet legem et timet. contra ait: si quid fecerit, quod non licet, lex vindicabit; si quid, quod licet, sed non oportet, pater. non quaeritur de scelere filii sed de officio. deinde: utatur sua quisque lege. tibi illud licuit; et mihi hoc licet. abdicare liberos liceat. est aliqua lex, quae filio patrem praeferat. si potest abdicari etiam propter id, quod lege permittente fecit, an abdicari [etiam] propter hoc non possit, quo praemium accepit. non potest, inquit, in ea re privatim puniri, in qua publice honoratur. eidem rei non potest et praemium dari et nota denuntiari. cetera iura puta paterno imperio subiecta esse: hoc ius maius est ceteris, quo de victoria, de summa virtute quaeritur. non potes propter hanc legem filium abdicare, propter quam a filio victus es.